QUAESTIO IX

De aeternitate Filii.

Quoniam sunt quidam, qui nondum adhuc discussa erroris caligine, nec purgata vel detersa veternosae vitae carie, terreno sensu existimantes, dubitant vel de Dei Filio, vel duos unum esse (perfida enim et contumax natio Judaeorum, quibus fons Legis et sacramentorum thesauri patuerunt, non ambigit, sed nefariis pernegat vocibus), breviter quantum tractus contractior patitur edisseram. Spes enim ignorantibus si velint discere, integra dimittitur; poena dissimulantibus perpetua destinatur. Deus omnipotens, cum magnitudine ac bonitate praestantior sit, magnum aliquod et maxime bonum edere ex se atque exhibere debuerat: sed si quid edidisset quod contra modum excellentiae suae foret, aut non potuisse amplius, quod in omnipotentem non cadit; aut noluisse, quod in benignissimum, videretur. Certe in summo Deo grande non fuerat fecisse quod infra se positum vim plenae summitatis non esset habiturum. Super se ergo nihil erat; nihil est enim quod Deum vincat: infra se parum fuerat; quia minus maximo non congruebat. Simillimum itaque suum Filium creans, edidit ex se quasi alterum se: ac sic illud summum et maximum bonum, quod nobis ex Deo suppetit, per ejus ad nos propaginem redundavit. Quin et haec simul intelligenda ratio est, Deum qui hunc mundum condidit, ei qui inter caetera pulchritudinis ordinationisque miracula, creandi quoque naturam sufficiendis sui cujuslibet generis fetibus tribuit, ipsum prius utique habuisse quod dederit. Nullus enim dat quod ipse non habeat. Qui habuit ergo Filium totis sibi similitudinis partibus congruentem, hoc est, unus uni cum, probus probum, bonus benignum, beatus beatum, maximus maximum, sempiternus aeternum, habuit utique ante mundum creatae sobolis principatum, de quo rebus oriundis impertiebatur exemplum, ut gignentium germina suis respondere seminibus cogerentur. Nec sane aliter sinebat ordo legitimus, quam ut pater rerum futurus, ante esse debuerit pater proprius, hoc est proprii sui fetus. Sed quod editum filium diximus, non sic est accipiendum tanquam nostri similem habeat ortum, natusque ita sit, ut mortales nasci videmus, cum prorumpente fetu existant quae ante non fuerant. Illa enim aliunde insitis concepta seminibus, elementorum subjectorum coetu in generis sui speciem coalescunt : haec autem divinitus nullo auxilio admixtionis externae ex se id quod in se ac secum semper habuit, eduxit et protulit. Ut enim si lucem nasci ex sole dicamus, quod ab eo procedat et profluat; non utique sic dicimus, quasi aliquando sine luce sol aut esse possit, aut fuerit, ut eam tempore aliquo a se posteriorem generaverit, sed ut quod secum semper obtinuit, eam de se scilicet genitam sine coepti aliqua distinctione a principio, qua semper fulgeat, semper ex se velut munere reparante collustret: sic Dei Filius ab aeterno omnino Patri cohaerens, hanc quoque ejus similitudinem tenuit, ut nec ortum habeat, nec occasum. Et ut Deus sine origine sempiternus, ita et Filius sempiternus: et ut Deus unus est, simplex, idemque, sic cum Patre permixtus, ut nominibus et affectibus distincti quidem, sed idem sint, in ambobus unus, et uterque in uno inseparabili majestate continuus. Deus itaque Filium non ex materiis discordantibus tractum, sed ex simplici ac singulari naturae suae stirpe ac seminario editum, semper in se habitum, nec a se ulla unquam separatione dimissum, ita secum continet et amplectitur, ut nihil in ambobus de illa unitate mutetur.