S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

QUAESTIONUM EVANGELIORUM LIBRI DUO


PROLOGUS.

Hoc opus non ita scriptum est, ac si Evangelium exponendum ex ordine susceptum esset a nobis: sed pro arbitrio et tempore consulentis, cum quo legebatur, si quid ei videbatur obscurum. Ideoque multa, et fortassis obscuriora praetermissa sunt; quia jam ea noverat, qui ea quae nondum noverat, inquirebat, nec teneri volebat festinationem suam in iis quae antea jam sic acceperat, ut etiam assiduitate audiendi atque tractandi, memoriae stabiliter firmeque mandaret. Nonnulla etiam hic non eodem ordine inveniuntur exposita, quo in Evangelio narrata sunt; quoniam quaedam festinatione dilata, cum tempus daretur, retractabantur, et eo loco scribebantur, qui vacuus in ordine jam expositarum rerum subsequebatur. Quod posteaquam comperi, ne quis forte quaerens aliquid legere in hoc opere, quod eum in Evangelio movisset et ad quaerendum excitasset, taedio perturbati ordinis offenderetur (quandoquidem ea quae carptim, ut poterant, dictabantur, in unum collecta et contexta cognovi); feci ut ad ordinem numerorum praescriptis titulis, quod cuique opus esset, facile investigaret.