LIBER PRIMUS. Quaestiones in Evangelium secundum Matthaeum.


QUAEST. I. [MATTH. c. XI, V\ 27.]

Cum diceret, Nemo novit Filium nisi Pater, non dixit, Et cui voluerit Pater revelare; quemadmodum cum diceret, Nemo novit Patrem, nisi Filius, addidit, et cui voluerit Filius revelare. Quod non ita intelligendum est, quasi Filius a nullo possit cognosci, nisi a Patre solo; Pater autem non solum a Filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit Filius. Sic enim potius dictum est, ut intelligamus et Patrem et ipsum Filium per Filium revelari; quia ipse est menti nostrae lumen: ut quod postea intulit, et cui voluerit Filius revelare, non tantum Patrem, sed etiam Filium accipias: ad totum enim quod dixit, illatum est. Verbo enim suo ipse Pater declaratur: verbum autem non solum id quod per verbum declaratur, sed etiam seipsum declarat.