XI. [Ib. XIII, 31.]

Granum sinapis ob fervorem fidei, vel quod dicatur venena expellere, majus fit omnibus oleribus, id est dogmatibus. Dogmata autem sunt placita sectarum, id est, quod placuit singulis sectis.