XIV. [Ib. XIII, 54.]

Quod dixerunt Judaei, Unde huic sapientia haec et virtutes? sapientia in his quae loquebatur, virtutes in his quae operabatur. Ideoque et Apostolus cum dixit Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24); virtutem ad signa retulit propter Judaeos, sapientiam autem ad doctrinam propter Graecos, id est Gentes.