XV. [Ib. XIV, 26-33.]

Quod dixerunt discipuli phantasma esse, significat id quod dictum est, Putas, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8); quia quidam qui cesserint diabolo, de Christi adventu dubitabunt. Quod autem Petrus implorat a Domino auxilium, ne mergatur, significat quibusdam tribulationibus etiam post ultimam persecutionem purgandam esse Ecclesiam. Quod et Paulus significat dicens: Salvus erit; sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 15). Quod sequitur, ut adorantes omnes qui in navi erant, dicerent, Vere Filius Dei es, significat claritatem ejus tunc manifestam futuram, per speciem jam videntibus, qui per fidem nunc ambulant.