XVI. [Ib. XV, 5.]

Munus quodcumque est ex me, tibi proderit; id est, munus quod offers causa mei, ad te jam pertinebit: quibus verbis significant filii jam non sibi opus esse parentum pro se oblationes, quod ad eam aetatem pervenissent, ut possent jam ipsi offerre pro se. In hac ergo aetate constitutos, ut possent parentibus suis hoc dicere, cum hoc dixissent, negabant Pharisaei reos esse, si parentibus suis non praestarent honorem.