XVIII. [Ib. VIII, 13; XV, 28.] |
Quod et puerum Centurionis, et filiam Chananaeae mulieris non veniens ad domos eorum, salvat; significat Gentes, ad quas non venit, salvas fore per verbum suum. Quod ipsis rogantibus filii sanantur, intelligenda est Ecclesiae persona, quae sibi est et mater et filii: nam simul omnes, quibus constat Ecclesia, mater dicitur; singuli autem iidem ipsi filii appellantur. |