II. [Ib. XII, 1.] |
Quod discipuli Domini coeperunt vellere spicas, et manducare, quod nisi confricantes eas, facere non possent; hinc est, Mortificate membra vestra, quae sunt super terram: id est, quia quisque non transit in corpus Christi, nisi carnalibus exspoliatus fuerit indumentis; hinc est et, Exuite vos veterem hominem (Coloss. III, 5-9); hinc est et, Circumcisione non manufacta in exspoliationem carnis (Coloss. II, 11). |