XX. [Ib. XVI, 2, 3.]

Quod dixit Dominus, Facto vespere dicitis, Serenum erit; rubicundum est enim coelum; id est, sanguine passionis Christi, in primo adventu indulgentia peccatorum datur. Et mane, Hodie tempestas; rubet enim cum tristitia coelum; id est, quod secundo adventu igne praecedente venturus est. Faciem ergo coeli judicare nostis; signa autem temporum non potestis? Signa temporum dixit de adventu suo vel passione, cui simile est roseum coelum vespere: et item de tribulatione ante adventum suum futura, cui simile est mane roseum cum tristitia coelum.