XXII. [Ib. XVII, 14, 18.] |
Quod dixit, Saepe cadit in ignem, et aliquando in aquam: ignem ad iram, quod alta petat: aquam ad voluptates carnis. Item quod dicunt discipuli, Quare nos non potuimus ejicere eum? ne illis miraculis faciendis extollerentur in superbiam, admoniti sunt potius per humilitatem fidei, quasi per sinapis granum, elationem terrenam, quae montis nomine significata est, curare ut transiret. |