XXIII. [Ib. XVII, 25.]

Quod dixit, Ergo liberi sunt filii: in omni regno intelligendum est liberos esse filios, id est, non esse vectigales. Multo ergo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno filii regni illius sub quo sunt omnia regna terrena.