XXIV. [Ib. XVIII, 6.] |
Quod Dominus dicit, Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, ex humilibus, quales vult esse discipulos suos, non obtemperando, vel etiam contraveniendo, sicut de Alexandro aerario Apostolus dicit (II Tim. IV, 14.); expedit ei ut mola asinaria suspendatur collo ejus, et praecipitetur in profundum maris: id est, congruit ei cupiditas rerum temporalium, cui stulti et caeci colligantur, eum devinctum pondere suo deducat ad interitum. |