XXV. [Ib. XVIII, 24-31.]

Quod oblatus est Domino debitor decem millium talentorum, et jussit eum venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi: intelligendum est decem praeceptorum Legis eum fuisse debitorem; et pro cupiditate atque operibus suis, tanquam uxore et filiis, poenas solvere debuisse, quod est pretium ejus: pretium enim venditi, supplicium damnati intelligitur. Quod dixit, Noluit ignoscere conservo suo, sed abiit et misit eum in carcerem, et reliqua; intelligendum, tenuit contra eum hunc animum, ut supplicia illi vellet. Conservi autem qui narraverunt Domino quae fiebant, potest intelligi Ecclesia, quae et illum solvit, et illum ligat.