XXVII. [Ib. XX, 17.]

Quod Dominus seorsum se duobus discipulis passurum refert , ad confirmandum in posterum testimonium fecit: quia dixit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII, 16). Ut enim neque vulgaretur quod dicebat, neque careret humani testimonii firmitate, paucioribus quam duobus dicere non potuit. Vel ad sacramentum charitatis ostendendum: minus enim quam inter duos charitas esse non potest. Erat autem ille non necessitate debiti propter peccatum suum, sed ad solvenda nostra peccata charitate passurus.