|
Ab Jericho egreditur Dominus; jam de ista terra resurrectione
discedens. Sequuntur eum turbae multae; credunt in eum populi et
gentes. Duo autem caeci sedentes juxta viam, significant de utroque
populo quosdam jam cohaerentes per fidem dispensationi temporali,
secundum quam Christus via est; et desiderantes illuminari, id est,
aliquid de Verbi aeternitate intelligere, quod transeunte Jesu
impetrare cupiebant, id est, per meritum fidei qua creditur Filius
Dei et natus homo et passus propter nos. Per hanc enim dispensationem
quasi transit Jesus, quia talis actio temporalis est. Oportebat
autem ut tantum clamarent, donec resistentis sibi turbae strepitum
vincerent; id est, tam perseveranter animum intenderent orando atque
pulsando, quousque consuetudinem desideriorum carnalium, quae tanquam
turba obstrepit cogitationi lucem veritatis aeternae videre conanti,
vel ipsam hominum carnalium turbam studia spiritualia impedientem,
fortissima intentione superarent. Itaque audiens Jesus qui ait,
Patenti dabitur et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur (Matth.
VII, 7), venientes ad se, ipso scilicet desiderii ardore
pervenientes ad id quod desiderant, stans eos tangit, atque
illuminat. Non enim sicut illa dispensatio temporalis, ita etiam
Verbi aeternitas transit, quae in seipsa manens omnia innovat (Sap.
VII, 27). Quapropter quia fides incarnationis temporalis ad
aeterna intelligenda nos praeparat, transeunte Jesu admoniti sunt ut
illuminarentur, et ab stante illuminati sunt. Temporalia enim
transeunt, aeterna stant.
|
|