XXIX. [Ib. XXI, 21.]

Quod Dominus dicit discipuli suis, Dicetis monti huic, Tolle et jacta te in mare, de superbia dixit quae ad saeculares pertinet: hoc sibi servus Dei dicere debet, ut eam a se repellat, quia ipsi non congruit. Vel quod per eorum fidem, quia per eos Evangelium praedicatum est, ipse Dominus qui mons appellatus est (Isai. II, 2), ablatus est a Judaeis, ut in Gentes tanquam in mare porro jaceretur.