XXX. [Ib. XXI, 44.] |
Quod Dominus dicit, Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum: de his dicit quod cadent super eum, qui illum modo contemnunt, vel injuriis afficiunt; ideo nondum penitus interereunt, sed tamen confringuntur, ut non recte ambulent: super quos autem cadit, veniet illis desuper in judicio cum poena perditionis; ideo dixit, Conteret eos, ut sint impii tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). |