XXXI. [Ib. XXII, 2-9.]

Quod Dominus dixit, Simile est regnum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo; nuptias dixit Verbum incarnatum, quia in ipso homine suscepto Ecclesia Deo copulata est. Quod dixit, Tauri mei et altilia occisa sunt: tauros dixit principes plebium; altilia vero, omnia saginata. Quod dixit Dominus, Ite ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias: viae intelliguntur dogmata Gentium; quia ex omnibus illis ad nuptias venerunt, id est, Christo crediderunt.