XXXII. [Ib. XXII, 25.] |
Quod Sadducaei dicunt Domino, Fuerunt apud nos septem fratres, et unus accepta uxore obiit, et secundus, et caeteri; intelliguntur homines impii, qui fructum justitiae non potuerunt afferre in terra per omnes septem mundi aetates, quibus ista terra consistit: postea enim et ipsa terra transiet, per quam omnes illi quasi septem mariti steriliter transierunt. |