XXXIV. [Ib. XXXIII, 17, 19.]

Quod Dominus dixit, Quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? et item dixit, Quid enim majus est, donum, an altare quod sanctificat donum? intelligendum templum et altare ipsum Christum; aurum et donum, laudes et sacrificia precum, quae in eo per eum offerimus. Non enim ille per haec, sed ista per illum sanctificantur.