|
Quod Dominus dixit, Excolantes culicem, refertur ad id quod dixit,
decimare illos minuta quaeque. Camelum glutientes, refertur ad id
quod dixit, Praeteritis graviora Legis; misericordiam, et
judicium, et fidem: ut iste sit sensus, Minima observatis, maxima
contemnitis. Ex hac enim perversitate etiam illud eis accidit, quo
possunt haec per allegoriam referri, ut dimitterent Barabbam
(Matth. XXVII, 20), quia videlicet ipse non solveret
sabbatum, quod magna diligentia carnaliter observabant; occiderent
autem Dominum spiritualiter sabbatum insinuantem per misericordiam et
judicium et fidem, quae illi maxime contemnebant. Nam et culicis
nomine non absurde figuratur seditiosus homicida; quia hoc animal et
strependo inquietat, et sanguine delectatur: et cameli nomine propter
humiliantem se ad subeunda onera magnitudinem, intelligitur congruenter
Dominus.
|
|