XL. [Ib. XXVI, 24.] |
Quod Dominus de Juda dixit, Bonum erat illi non nasci, utrum in hanc vitam? ut usitate locutus sit. Non enim potest bonum esse aliquid ei, qui non est. Et si quisquam contendit esse aliquam vitam ante istam, non Judae tantum ut nasceretur, sed nulli expedire convincitur. An diabolo dicit non nasci ad peccatum? An etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata? |