|
Quod Dominus triginta argenteis venditus est, significat per Judam
Judaeos iniquos, qui sequentes carnalia et temporalia, quae ad
quinque sensus pertinent corporis, Christum habere noluerunt: quod
quia sexta mundi aetate fecerunt, sexies quinos eos tanquam pretium
venditi Domini accepisse significatum est. De quo tempore talibus
insultat propheta dicens, Filii hominum, quousque graves corde?
utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV,
3)? ut si quinque aetatibus fuisset aliqua excusatio sequendae
vanitatis, vel sexta comprehenderent veritatem, quae per Dominum
nostrum praedicabatur, et demonstrabatur, sicut sexta die homo factus
est ad imaginem Dei (Gen. I, 26). Quod quia noluerunt,
habent sexies quini impressam imaginem principis saeculi, et non habent
Christum per quem signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine
(Psal. IV, 7). Et quia eloquium Domini argentum est (Psal.
XI, 7), illi autem etiam ipsam legem carnaliter intellexerunt,
tanquam in argento impressam saecularis principatus imaginem amisso
Domino tenuerunt.
|
|