XLII. [Ib. XXIV, 28.] |
Quod Dominus dicit, Ubi fuerit corpus, illo congregabuntur aquilae; id est in coelum, quo hinc secum levavit corpus in homine suscepto: quod etiam cadaver ideo appellatum est, quia moriturus haec loquebatur. Illo congregabuntur aquilae, dictum est de spiritualibus, qui ejus passionem humilitatemque imitando, tanquam de ejus corpore saturantur. Corpus enim propter humilitatem pro nobis passionemque suscepit. |