XLIII. [Ib. XXVI, 29.]

Quod Dominus dicit sub tempus passionis discipulis, Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei, vult intelligi hoc vetus esse, cum illud novum dicit. Quia ergo de propagine Adam, qui vetus homo appellatur, corpus susceperat, quod in passione morti traditurus erat (unde etiam per vini sacramentum commendat sanguinem suum), quid aliud novum vinum, nisi immortalitatem renovatorum corporum intelligere debemus? quod cum dicit, Vobiscum bibam, etiam ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit. Vobiscum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innovationem dictum accipiendum est. Nam et nos dicit Apostolus resurrexisse cum Christo (Coloss. II, 12), ut spes rei futurae jam praesentem laetitiam afferat. Quod autem de hoc genimine vitis etiam illud novum esse dicit, significat eadem utique corpora resurrectura secundum innovationem coelestem, quae nunc secundum terrenam vetustatem moritura sunt. Si autem vitem de cujus vetustate hunc passionis calicem bibit, ipsos Judaeos intellexeris, significatum est etiam ipsam gentem ad corpus Christi per novitatem vitae accessuram, cum, ingressa plenitudine Gentium, omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25).