|
Sicut tentatio cupiditatis trina est, ita etiam tentatio timoris trina
est. Cupiditati quae in curiositate est, opponitur timor mortis:
sicut enim in illa cognoscendarum rerum est aviditas, ita in ista metus
amittendae talis notitiae. Cupiditati vero honorum vel laudis,
opponitur timor ignominiae et contumeliarum. Cupiditati autem
voluptatis, opponitur timor doloris. Non absurde ergo intelligitur
propter trinam tentationem passionis, ter Dominum orasse ut transiret
calix; sed ita ut potius impleretur voluntas Patris.
|
|