|
Quod dixit, Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, etiam secundum
vestram sententiam: igitur pervenit in vos regnum Dei; quia regnum
diaboli stare non potest, quod adversum se divisum esse fatemini.
Regnum Dei nunc dicit, quo damnantur impii, et a fidelibus de
peccatis suis poenitentiam nunc agentibus secernuntur. Fortem illum
appellat, quia ipse tenebat, ne possent viribus suis ab illo se
homines eruere, sed per gratiam Dei. Vasa ejus dicit omnes
infideles. Nisi prius alligaverit fortem: alligaverit dixit,
potestatem illi ademerit impediendi voluntatem fidelium a sequendo
Christo, et obtinendo regno Dei.
|
|