VII. [Ib. XII, 40.]

Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Sextae feriae diei partem qua sepultus est cum praeterita nocte, pro nocte et die accipias, hoc est pro toto die; sabbati noctem et diem; et noctem dominicam cum eodem die illucescente: ac per hoc accipiendo partem pro toto, habes triduum et tres noctes. Quod enim dicuntur decem menses praegnantis, novem sunt pleni; sed initium decimi pro toto accipitur. Et quod se Dominus ostendit in monte, post sex dies factum dicit unus evangelista (Matth. XVII, 1); alter vero post octo dies dicit (Luc. IX, 28), partem posteriorem primi diei in quo futurum hoc Dominus promisit, et partem priorem novissimi diei in quo completum est quod promisit, pro totis atque integris diebus annumerans: ut intelligas eum qui dixit, post sex dies, solos medios commemorasse, qui vere toti atque integri completi sunt. In Genesi enim a lumine incipit dies, et finit ad tenebras (Gen. I, 5), ad significandum lapsum hominis: nunc autem a tenebris ad lucem, sicut dictum est, De tenebris lucem clarescere (II Cor. IV, 6): quia a peccatis homo liberatus, pervenit ad lucem justitiae.