|
Cum spiritus immundus exierit ab homine: significat quosdam ita
credituros, ut ferre non possint labores continentiae, et ad saeculum
redituri sint. Quod dictum est, Assumit secum alios septem,
intelligitur quia cum quis ceciderit de justitia, etiam simulationem
habebit. Cupiditas enim carnis expulsa per poenitentiam a consuetis
operibus, cum non invenerit in quibus delectationibus correquiescat,
avidius redit, et rursus occupat mentem hominis, si cum pulsa esset ,
negligentia subsecuta est, ut non introduceretur tanquam habitator
mundatae domui sermo Dei per sanam doctrinam. Et quoniam non solum
habebit illa septem vitia, quae septem virtutibus spiritualibus sunt
contraria, sed etiam per hypocrisim se ipsas virtutes habere
simulabit; propterea assumptis secum septem aliis nequioribus, hoc
est, ipsa septenaria simulatione, redit illa concupiscentia, ut sint
novissima hominis pejora quam erant prima.
|
|