IX. [Ib. XIII, 13, 23.] |
Quod dicit, Aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum: centesimum martyrum, propter satietatem vitae vel contemptum mortis: sexagesimum virginum, propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis; solet enim otium concedi sexagenariis post militiam, vel post actiones publicas: trigesimum conjugatorum, quia haec est aetas praeliantium; ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur. |