|
Quod Zacharias orans pro populo, audit ab angelo, Exaudita est
oratio tua; ecce. Elizabeth uxor tua concipiet et pariet filium, et
vocabis nomen ejus Joannem; primo hoc attendendum est, quia non est
verisimile, ut cum pro populi peccatis vel salute vel redemptione ille
offerret, si quidem populus eum exspectabat offerentem, quod potuerit
relictis publicis votis homo senex, uxorem habens anum, pro
accipiendis filiis orare: praesertim quia nemo orat accipere, quod se
accepturum esse desperat; usque adeo autem ille jam se habiturum filios
desperabat, ut hoc angelo promittenti non crederet. Ergo quod ei
dicitur, Exaudita est oratio tua, pro populo intelligendum est:
cujus populi quoniam salus et redemptio et peccatorum abolitio per
Christum futura erat, ad hoc nuntiatur Zachariae filius nasciturus,
quia praecursor Christi destinabatur. Quod autem ei non credenti
angelo, ab eodem angelo dicitur, Et ecce eris tacens donec impleantur
haec in tempore suo, intelligendum est significasse quod prophetia
usque ad Joannem, tanquam a sono sileret intelligibili; quia non est
intellecta, donec in Domino compleretur.
|
|