|
Quod Dominus dicit, Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos,
et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: similis est homini
aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super
petram; fodere dixit, humilitate christiana omnia terrena exhaurire de
corde suo, ne propter aliquid tale Deum colat. In altum autem
fodere, donec ad petram perveniat: in tantum Christum gratis sequi,
et gratis eum colere, ut non solum non propter superflua, sed nec
propter illa quae videntur huic vitae necessaria, et quae sine culpa a
quovis justo sumi et haberi possunt, tamen temporalia atque terrena
sunt, colendus Deus putetur.
|
|