|
De pueris sedentibus in foro, et ad invicem clamantibus, converso
ordine ad proposita respondit. Nam quod ait, Lamentavimus, et non
plorastis, ad Joannem pertinet, cujus abstinentia a cibis et potu,
luctum poenitentiae significabat. Quod autem ait, Cantavimus
tibiis, et non saltastis, ad ipsum Dominum, qui utendo cum caeteris
cibo et potu, laetitiam regni figurabat. At illi nec humiliari cum
Joanne, nec cum Christo gaudere voluerunt; dicentes illum daemonium
habere, istum voracem et ebriosum, et amicum publicanorum et
peccatorum. Quod autem subjungit, Et justificata est sapientia ab
omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae intelligere, nec in
abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in aequanimitate
tolerandi inopiam, et temperantia per abundantiam non se corrumpendi,
atque opportune sumendi vel non sumendi ea quorum non usus, sed
concupiscentia reprehendenda est. Non enim interest omnino quid
alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas
in generibus alimentorum his cum quibus tibi vivendum est. Neque
quantum sumas, multum interest; cum videamus aliorum stomachum citius
satiari, et eos tamen illi ipsi parvo quo satiantur, ardenter, et
intolerabiliter, et omnino turpiter inhiare: alios autem plusculo
quidem satiari, sed tolerabilius inopiam perpeti, et vel ante ora
positas epulas, si id in tempore aut opus sit, aut necesse sit, cum
tranquillitate aspicere, neque tangere. Magis ergo interest, non
quid vel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personae suae
et pro suae valetudinis necessitate quis capiat; sed quanta facilitate
atque serenitate animi careat, cum his vel oportet vel etiam necesse
est carere: ut illud in animo christiani compleatur quod Apostolus
dicit,
|
“Scio et minus habere, scio et abundare (in omnibus et in
omnibus imbutus sum), et satiari et esurire, et abundare et penuriam
pati: omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. IV, 12,
13);”
|
|
et illud,
|
“Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si
non manducaverimus, egebimus (I Cor. VIII, 8);”
|
|
et illud,
|
“Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et
gaudium.”
|
|
Et quia solent homines multum gaudere de carnalibus
epulis, addidit, in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17).
Justificatur ergo sapientia ab omnibus filiis suis, qui intelligunt
utendis terrenis tempora opportuna esse debere; facilitatem vero
carendi talibus, et amorem fruendi aeternis, non variari oportere per
tempora, sed perpetuo retineri.
|
|