XIII. [Ib. VIII, 26-39.]

Quod in regione Gerasenorum curavit Dominus eum in quo erat legio daemoniorum, significatae sunt Gentes quae multis daemonibus serviebant. Quod sine vestimento erat, non habebat fidem, etc. Quod in domo non habitabat, in conscientia sua non requiescebat. Quod in monumentis manebat, in mortuis operibus, hoc est peccatis, delectabatur. Quod autem compedibus ferreis et catenis ligabatur, significat graves et duras leges Gentium, quibus et in eorum republica peccata cohibentur. Quod etiam vinculis talibus disruptis agebatur a daemonio in eremum, significat quod etiam ipsis transgressis legibus, ad ea scelera cupiditate ducebatur, quae jam vulgarem consuetudinem excederent. Quod autem in porcos pascentes in montibus daemonia ire permissa sunt, significat immundos et superbos homines, quibus daemonia dominantur per idolorum cultus. Quod autem in stagnum praecipitati sunt, significat quod jam clarificata Ecclesia, et liberato populo Gentium a dominatione daemoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos , qui Christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi. Quod autem pastores porcorum fugientes, ista nuntiaverunt, significat quosdam etiam primates impiorum, quanquam christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus per gentes stupendo et mirando praedicare. Quod Geraseni prodeunt videre quod factum est, et inveniunt hominem vestitum, et mente sana sedere ad pedes Jesu, et cognoscentes quid factum sit, rogant Jesum ut ab eis discederet, magno timore perculsi; significat multitudinem vetusta sua vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possint; admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum. Quod ille cupit jam esse cum Christo, et dicitur ei, Redi domum tuam, et enarra quanta tibi fecit Deus; ex illa Apostoli sententia recte potest intelligi, cum ait, Dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum; manere in carne, necessarium propter vos (Philipp. I, 23). Ut sic quisque intelligat post remissionem peccatorum redeundum sibi esse in conscientiam bonam, et serviendum Evangelio propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat: ne cum praepropere jam vult esse cum Christo, negligat ministerium praedicationis, fraternae redemptioni accommodatum.