XIV. [Ib. X, 1.]

De septuaginta duobus discipulis: sicut viginti quatuor horis totus orbis peragitur, atque a sole lustratur; ita mysterium illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis in septuaginta duobus discipulis intimatur. Viginti quatuor enim ter in septuaginta duobus ponimus. Quod autem binos mittit, sacramentum est charitatis: sive quia duo sunt charitatis praecepta, sive quia omnis charitas minus quam inter duos esse non potest.