XV. [Ib. XI, 35.]

Si lumen quod est in te, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae (Matth. VI, 23)? Lumen dicit bonam intentionem mentis, qua operamur: tenebras autem ipsa opera appellat, sive quia ignoratur ab aliis quo animo illa faciamus, sive quia eorum exitum etiam ipsi nescimus, id est, quomodo exeant atque proveniant eis quibus nos ea bono animo impendimus. Plerumque enim beneficiis nostris male utendo corrumpuntur, quibus nos ea misericorditer benevola intentione praestamus.