|
Jejunium aut in tribulatione est, aut in gaudio: in tribulatione, ad
propitiandum Deum pro peccatis; in gaudio vero, cum tanto minus
delectant carnalia, quanto spiritualium major sagina est. Cum ergo
Dominus interrogatus esset cur discipuli ejus non jejunarent, de
utroque jejunio respondit. Namque ad illud quod in tribulatione
jejunari solet, pertinet quod ait, sponsi filios tunc jejunaturos,
cum ab eis ablatus fuerit sponsus: tunc enim desolabuntur, et in
moerore ac luctu erunt, donec eis per Spiritum sanctum gaudia
consolatoria retribuantur. Quo dono percepto, etiam jejunii alterum
genus, quod fiet per laetitiam, jam renovati in vitam spiritualem
convenientissime celebrabunt. Quod antequam accipiant, dicit eos
tanquam vetera vestimenta, quibus inconvenienter novus pannus
assuitur, id est aliqua particula doctrinae, quae ad novae vitae
temperantiam pertinet; quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo
scinditur, cujus particula quae ad jejunium ciborum valet, inopportune
traditur, cum illa doceat generale jejunium, non a concupiscentia
ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum: cujus
quasi pannum, id est partem aliquam, quae ad cibos pertinet, dicit
non oportere hominibus adhuc veteri consuetudini deditis impertiri;
quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non
convenit. Dicit etiam similes eos esse veteribus utribus, quos vino
novo, id est spiritualibus praeceptis, facilius disrumpi, quam id
continere dicit. Erant autem jam utres novi, cum post ascensum
Domini, desiderio consolationis ejus orando et sperando innovabantur.
Tunc enim acceperunt Spiritum, sanctum, quo impleti, cum omnium,
qui de diversis gentibus aderant, linguis loquerentur, dicti sunt
musto pleni (Act. II, 1-13). Novum enim vinum jam novis
utribus venerat.
|
|