|
Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho: ipse Adam
intelligitur in genere humano. Jerusalem, civitas pacis illa
coelestis, a cujus beatitudine lapsus est. Jericho, Luna
interpretatur, et significat mortalitatem nostram, propter quod
nascitur, crescit, senescit, et occidit. Latrones, diabolus et
angeli ejus : qui eum spoliaverunt immortalitate: et plagis
impositis, peccata suadendo: reliquerunt semivivum: quia ex parte qua
potest intelligere et cognoscere Deum, vivus est homo; ex parte qua
peccatis contabescit et premitur, mortuus est, et ideo semivivus
dicitur. Sacerdos autem et Levita qui eo viso praeterierunt,
sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti significant, quae non
poterant prodesse ad salutem. Samaritanus, Custos interpretatur: et
ideo ipse Dominus significatur hoc nomine. Alligatio vulnerum, est
cohibitio peccatorum. Oleum, consolatio spei bonae, propter
indulgentiam datam ad reconciliationem pacis. Vinum, exhortatio ad
operandum ferventissimo spiritu. Jumentum ejus, est caro in qua ad
nos venire dignatus est. Imponi jumento, est in ipsam incarnationem
Christi credere. Stabulum, est Ecclesia, ubi reficiuntur viatores
de peregrinatione redeuntes in aeternam patriam. Altera dies, est
post resurrectionem Domini. Duo denarii, sunt vel duo praecepta
charitatis, quam per Spiritum sanctum acceperunt Apostoli ad
evangelizandum caeteris: vel promissio vitae praesentis et futurae.
Secundum enim duas promissiones dictum est, Accipiet in hoc saeculo
septies tantum , et in saeculo futuro vitam aeternam consequetur
(Matth. XIX, 29). Stabularius ergo est Apostolus. Quod
supererogat, aut illud est consilium quod ait, De virginibus autem
praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII,
25): aut quod etiam manibus suis operatus est, ne infirmorum
aliquem in novitate Evangelii gravaret, cum ei liceret pasci ex
Evangelio (II Thess. III, 8, 9).
|
|