|
Quod Dominus de navicula docet turbas, significavit hoc tempus,
quando Dominus de auctoritate Ecclesiae docet gentes. Quod Dominus
ascendens in navim, quae erat Petri, rogat eum a terra reducere
pusillum, significat vel temperate utendum verbo ad turbas, ut nec
terrena eis praecipiantur, nec sic a terrenis in profundiora
sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intelligant: vel prius in
proximis regionibus gentibus praedicandum; ut quod dicit item Petro,
Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam, ad remotiores
gentes, quibus postea praedicatum est, pertineat: sicuti Isaias
dicit, Tolle signum in gentes, ad eas quae prope, et ad eas quae
longe (Isai. LXII, 10, et LVII, 19). Ut quod etiam
retia rumpebantur piscium copia, et naviculae impletae sunt, ita ut
mergerentur, significet hominum carnalium multitudinem tantam futuram
in Ecclesia, ut etiam disruptione pacis, exeuntibus inde haeresibus
et schismatibus, tanta remaneret, et tanta esset futura illi amissio
fidei et bonorum morum, ut Christo dicere videatur talis Ecclesia,
Exi a me, quia peccator homo sum: tanquam turbis carnalium repleta,
et eorum moribus pene submersa, regimen spiritualium, in quibus maxime
Christi persona eminet, a se repellat quodammodo. Non enim hoc voce
linguae dicunt homines bonis ministris Dei, ut eos a se repellant;
sed voce morum et actuum suorum suadent a se recedi, ne per bonos
regantur; et eo vehementius, quo deferunt eis honorem, et tamen
factis suis a se recedere admonent: ut honorificentiam eorum
significaverit Petrus, cadens ad pedes Domini; mores autem in eo
quod dixit, Exi a me, Domine, quia peccator homo sum. Quod tamen
quia non fecit Dominus; non enim recessit ab eis, sed eos subductis
navibus ad littus perduxit; significat in bonis et spiritualibus viris
non esse oportere hanc voluntatem, ut peccatis turbarum commoti, quo
quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant.
Quod ergo subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt
eum Petrus et Jacobus et Joannes, potest significare finem
temporis, quo ab hujus mundi salo, qui Christo inhaeserint, penitus
recessuri sunt.
|
|