|
Quod Martha excepit illum in domum suam, significat Ecclesiam quae
nunc est, excipientem Dominum in cor suum. Maria soror ejus quae
sedebat ad pedes Domini, et audiebat verbum ejus, significat eamdem
Ecclesiam, sed in futuro saeculo, ubi cessans ab opere ministerioque
indigentiae, sola sapientia perfruetur. Martha ergo occupata est
circa multum ministerium; quia nunc talibus operibus exercetur
Ecclesia. Quod autem queritur quod se soror ejus non adjuvet,
occasio datur sententiae Domini, qua ostendit istam Ecclesiam
sollicitam esse et turbari circa plurima, cum sit unum necessarium, ad
quod per ministerii hujus merita pervenitur. Mariam vero dicit optimam
partem elegisse, quae non auferetur ab ea: et ideo intelligitur
optima, quia et per hanc ad illam tenditur, et non auferetur; illa
vero ministerii, quamvis sit bona, tamen auferetur, quando
indigentia, cui ministratur, transierit.
|
|