XXI. [Ib. XI, 5-8.]

Amicus ad quem venitur media nocte ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur, secundum quam quis Deum rogat in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intelligentiam Trinitatis, qua praesentis vitae consoletur labores. Sed comparatio est a minore. Si enim amicus homo surgit de lecto, et dat, non amicitia, sed taedio compulsus; quanto magis Deus dat, qui sine taedio largissime donat quod petitur, sed ad hoc se peti vult, ut capaces donorum ejus fiant qui petunt? In tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantiae Trinitatem. Amicus autem, quem dicit ille qui petit, venisse de via, et non se habere quod ponat ante illum, intelligitur hominis appetitus, qui debet obtemperare rationi. Serviebat autem consuetudini temporali, quam viam vocat, propter omnia per tempus transeuntia. Converso autem homine ad Deum, etiam ille appetitus a consuetudine revocatur - sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spirituali, qua Creatoris Trinitas praedicatur, magnae angustiae sunt in homine, quem premit aerumna mortalis, cum ab iis quae foris delectant, praecipitur abstinentia, et intus non est refectio de laetitia doctrinae salutaris ; et ipsa angustia est media nox, qua cogitur vehementer instare petendo, ut accipiat tres panes. Quod autem ei dicitur de intus, jam ostium clausum esse, pueros quoque ejus cum eo in cubili esse, significat tempus famis verbi, cum intelligentia clauditur, et illi qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes, per orbem terrae praedicaverunt, pueri patrisfamilias jam sunt in secreta quiete cum Domino: et tamen orando efficitur ut accipiat desiderans intellectum ab ipso Deo, etiamsi homo desit per quem sapientia praedicetur.