XXII. [Ib. XI, 12.]

De pane, pisce, et ovo, quibus contraria posuit, lapidem, serpentem et scorpionem. Intelligitur panis charitas, propter majorem appetitum, et tam necessarium ut sine illa caetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops : cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit. Piscis autem intelligitur fides invisibilium, vel propter aquam Baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur; quod etiam fides hujus mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur: cui contrarium posuit serpentem, propter venena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminavit. In ovo intelligitur spes; ovum enim nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur: cui contrarium posuit scorpionem, cujus aculeus venenatus retro timendus est; sicut spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quae ante sunt, se extendat.