XXIX. [Ib. XII, 29.]

Cum diceret discipulis, non debere haberi sollicitudinem de cibis, ait, Et nolite in sublime extolli. Primo enim haec ad necessitatem implendam homo quaerit: cum autem haec abundaverint, incipit et superbire de talibus. Tale est hoc ac si se vulneratus quis jactet quia habet multa emplastra in domo, cum hoc illi bonum esset ut vulnera non haberet, et ne uno quidem indigeret emplastro.

[Ib. XIV, 2, 5; XIII, 11-16.]

Congruenter hydronicum animali quod cecidit in puteum, comparavit; humore enim laborabat: sicut et illam mulierem quam decem et octo annis alligatam dixerat, et ab eadem alligatione solvebat, comparavit jumento quod solvitur, ut ad aquam ducatur. Hydropem autem recte comparamus diviti avaro: sicut enim ille quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit; sic iste quanto est copiosior divitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concup scit. Illam vero ita morbo incurvatam, ut se erigere non posset, animae terrenis opinionibus debilitatae atque oppressae, ita ut divina cogitare non valeat.