III. [Ib. V, 14.]

Quod Dominus dicit leproso mundato: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis; hic videtur approbare sacrificium, quod per Moysen praeceptum est, cum id non receperit Ecclesia. Quod ideo jussisse intelligi potest, quia nondum esse coeperat sacrificium Sanctum sanctorum, quod corpus ejus est. Nondum enim in passione obtulerat holocaustum suum, quo sacrificio confirmato in credentibus populis, templum ipsum eversum est, ubi illa sacrificia offerri solebant. Hoc autem factum est secundum prophetiam Danielis (Dan. IX, 27). Non enim oportebat auferri significantia sacrificia, priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione Apostolorum praedicantium, et fide credentium populorum.