XXX. [Ib. XIV, 21, 23.]

Quod de civitate adducit invitatos ad coenam, de ipsa gente Judaeorum qui crediderunt significat, debiles peccatis, non habentes superbiam quasi justitiae, quae mendax primates eorum a gratia prohibebat. Quod autem de sepibus et viis alios adduci jussit, cum adhuc locus esset, Gentes significat, propter diversas vias sectarum et spinas peccatorum.