|
Sumptus ad turrem aedificandam, vires ad discipulatum Christi
obtinendum: et decem millia praeliaturi cum rege qui habebat viginti
millia, simplicitatem christiani dimicaturi cum duplicitate diaboli,
hoc est cum dolis et fallaciis ejus, in affectu constituit renuntiantis
omnibus quae sunt ejus. Ita enim concludit: Sic ergo omnis ex vobis
qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus esse
discipulus. Inter quae omnia etiam ipsa temporalis vita intelligatur
necesse est, quam oportet sic possidere ad tempus, ut non te impediat
ab aeterna, qui eam fuerit minatus auferre. Sicut autem de turri non
perfecta, per opprobrium deterruit dicentium, Quia hic homo coepit
aedificare, et non potuit consummare: sic in rege cum quo dimicandum
est, ipsam pacem accusavit, cum ait, Adhuc illo longe agente,
legationem mittens rogat ea quae sunt pacis; significans etiam minas
imminentium a diabolo tentationum, non sustinere homines qui non
renuntiant omnibus quae possident, et pacem cum eo facere consentiendo
illi ad committenda peccata. Turrem quippe aedificare, et contra
regem illum dimicare, esse discipulum Christi est: habere autem
sumptus ad perficiendam turrem, et habere fortia decem millia contra
viginti millia regis, renuntiare est omnibus quae sunt ejus.
|
|