XXXII. [Ib. XIV, 34, 35, XV, 4-10.]

Salem infatuatum, apostatam: Ovem perditam, omnes peccatores dixit, qui per poenitentiam reconciliantur Deo. Quam humeris suis portat, quia humiliando se tales erexit. Ideo autem illas nonaginta novem dixit, quas reliquit in deserto, quia superbos significant, tanquam solitudinem gerentes in animo, dum solos se videri volunt, quibus ad perfectionem unitas deest. Cum enim quisque a vera unitate divellitur, superbia divellitur: suae quippe potestatis esse cupiens, non sequitur unum, quod Deus est. Ideoque et in nonaginta novem ovibus et in novem drachmis ponit eorum significationem, qui de se praesumentes peccatoribus ad salutem redeuntibus se praeponunt. Unum enim deest ad novem ut decem sint, et ad nonaginta novem ut centum sint. Et si per caeteros numeros hoc consideres. Nam et nongentis nonaginta novem, unum deest ut mille sint, et ad novem millia nongento nonagintas novem, unum deest ut decem millia sint. Variari ergo per brevitatem et magnitudinem numeri possunt, quibus unum deest ut perficiantur: ipsum vero unum sine varietate in se manens cum accesserit perficit, cui deputat omnes per poenitentiam reconciliatos, quae humilitate obtinetur.