|
Homo habens duos filios, Deus ad duos populos intelligitur, tanquam
stirpes duas generis humani: unam eorum qui permanserunt in unius Dei
cultu, alteram eorum qui usque ad colenda idola deseruerunt Deum. Ab
ipso autem exordio creaturae mortalium consideratio debet intendi.
Major ergo filius ad cultum unius Dei pertinet. Minorem in regionem
longinquam profectum esse dicit. Petiit enim ut sibi pars substantiae
quae eum tangeret, daretur a patre, tanquam anima potestate sua
delectata, id quod illi est vivere, intelligere, meminisse, ingenio
alacri excellere: omnia ista divina sunt munera, quae in potestatem
accipiens per liberum arbitrium, quia divisit pater liberis
substantiam, minor filius in regionem longinquam profectus est, male
utendo naturalibus bonis, eo ipso quod patrem deseruit cupiditate
fruendi creatura, relicto ipso Creatore.
Quod non post multos dies dixit factum, ut congregatis omnibus peregre
proficisceretur in regionem longinquam: quia non multo post
institutionem humani generis placuit animae per liberum arbitrium ferre
secum quamdam velut potentiam naturae suae, et deserere eum a quo
condita est, praefidens viribus suis; quas vires tanto consumit
citius, quanto eum deserit a quo datae sunt. Itaque hanc vitam
prodigam vocat, amantem fundere atque spatiari pompis exterioribus,
intus inanescentem, cum ea quisque sequitur quae ab illa procedunt, et
relinquit eum qui sibi est interior. Regio itaque longinqua, oblivio
Dei est. Fames autem in illa regione, est indigentia verbi
veritatis. Unus civium regionis illius, aliquis aerius princeps ad
militiam diaboli pertinens. Villa ejus, modus potestatis ejus.
Porci, immundi spiritus qui sub ipso essent. Siliquae quibus porcos
pascebat, saeculares doctrinae, sterili vanitate resonantes; de
quibus laudes idolorum fabularumque ad deos Gentium pertinentium vario
sermone atque carminibus percrepant, quibus daemonia delectantur: unde
cum iste saturari cupiebat, aliquid solidum et rectum quod ad beatam
vitam pertineret, invenire volebat in talibus, et non poterat. Hoc
est enim quod ait, Et nemo illi dabat.
In se autem reversus, jam scilicet ab eis quae forinsecus frustra
illiciunt et seducunt, in conscientiae interiora reducem faciens
intentionem suam, dixit, Quanti mercenarii in domo patris mei
abundant panibus? Unde hoc scire poterat, in quo erat tanta oblivio
Dei, sicut in omnibus idololatris fuit, nisi quia ista recogitatio
jam resipiscentis est, cum Evangelium praedicaretur? Jam enim
poterat talis animadvertere multos praedicare veritatem, inter quos
quidam essent non ipsius amore veritatis ducti, sed cupiditate
comparandorum saecularium commodorum. De quibus dicebat Apostolus,
esse quosdam qui Evangelium annuntiarent non caste (Philipp. I,
17), existimantes quaestum esse pietatem (I Tim. VI, 5).
Non enim aliud annuntiabant, sicut haeretici; sed hoc quod apostolus
Paulus, non eo tamen animo quo apostolus Paulus: unde et mercenarii
recte appellantur, in eadem quidem domo eumdem panem verbi tractantes;
non tamen in haereditatem aeternam vocati, sed temporali mercede
conducti. De talibus dictum est, Amen, dico vobis, perceperunt
mercedem suam (Matth. VI, 2). Ego ergo, inquit, hic fame
pereo. Deinde ait, Surgam, quia jacebat: et ibo, quia longe
aberat: ad patrem meum, quia sub principe porcorum erat. Caetera
verba sunt poenitentiam meditantis in confessione peccati, nondum tamen
agentis. Non enim jam dicit patri, sed dicturum se esse promittit cum
venerit. Intelligas igitur hoc nunc accipiendum esse venire ad
patrem, in Ecclesia constitui per fidem, ubi jam possit esse
peccatorum legitima et fructuosa confessio. Quid ergo patri dicturum
se dicit? Pater, peccavi in coelum et coram te, et jam non sum
dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis.
Utrum hoc est Peccavi in coelum, quod est Coram te; ut coelum
appellaverit ipsam summitatem Patris: unde est etiam illud in
Psalmo, A summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII, 7), cum
ab ipso Patre vellet intelligi? An potius, Peccavi in coelum,
coram sanctis animis, in quibus est sedes Dei: Coram te autem, in
ipso penetrali interiore conscientiae?
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset:
antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie quaereret, Vidit
illum pater ipsius. Impios enim et superbos convenienter non videre
dicitur, tanquam ante oculos non habere: ante oculos enim haberi,
nonnisi qui diliguntur, dici solent. Et misericordia motus est: et
accurrens cecidit super collum ejus. Non enim Pater unigenitum
Filium deseruit, in quo usque ad nostram longinquam etiam
peregrinationem cucurrit atque descendit; quia Deus erat in Christo
mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19): et ipse Dominus
ait, Pater in me manens ipse facit opera sua (Joan. XIV,
10). Quid est autem, super collum ejus cadere, nisi inclinare et
humiliare in amplexum ejus brachium suum? Et brachium Domini cui
revelatum est (Isai. LIII, 1)? quod est utique Dominus
noster Jesus Christus. Et osculatus est illum. Consolari verbo
gratiae Dei ad spem indulgentiae peccatorum, hoc est, post longa
itinera remeantem mereri a patre osculum charitatis. Et incipit jam
peccata constitutus in Ecclesia confiteri. Nec dicit omnia quae
dicturum se esse promiserat, sed usque ad illud, Non sum dignus
vocari filius tuus. Hoc enim vult fieri per gratiam, quo se indignum
esse per merita fatetur. Non addit quod in illa meditatione dixerat,
Fac me sicut unum de mercenariis tuis. Cum enim panem non haberet,
vel mercenarius esse cupiebat: quod post osculum patris generosissime
jam dedignatur.
Stola prima, est dignitas quam perdidit Adam. Servi qui eam
proferunt, reconciliationis praedicatores. Annulus in manu, pignus
Spiritus sancti propter gratiae partitionem , quae digito bene
significatur. Calceamenta in pedes, praeparatio evangelizandi ad non
tangenda terrena. Vitulus saginatus, ipse idem Dominus, sed
secundum carnem satiatus opprobriis. Quod autem imperat ut adducant
eum, quid aliud, nisi ut praedicent eum, et annuntiando venire
faciant in exhausta fame viscera filii esurientis? Nam etiam ut
occidant eum jubet, hoc est, ut mortem ejus insinuent: tunc enim
cuique occiditur, cum credit occisum. Et epulemur, inquit: hoc ad
laetitiam valet, propter illa quae consequenter dicit, Quia hic
filius meus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Et
istae epulae atque festivitas nunc celebrantur, per orbem terrarum
Ecclesia dilatata atque diffusa. Vitulus enim ille in corpore et
sanguine Dominico et offertur Patri, et pascit totam domum.
Cum interea major filius, populus Israel secundum carnem, non quidem
profectus in longinquam regionem, sed tamen in domo non est. In agro
autem est, id est, in ipsa haereditaria opulentia Legis et
Prophetarum terrena potius operatur, et in quibuscumque Israeliticis
considerationibus . Nam multi tales inventi sunt in eis, et saepe
inveniuntur. Veniens de agro domui propinquare coepit, id est,
labore servilis operis improbato, ex iisdem Scripturis Ecclesiae
libertatem consideravit. Audit symphoniam et chorum, scilicet
Spiritu plenos vocibus consonis Evangelium praedicare: quibus dictum
est, Obsecro vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi,
ut idipsum dicatis omnes (I Cor. I, 10). Audit quoque
concorditer conversantium animam et cor unum in laudes Dei. Vocat
unum de servis, et interrogat quae illa sint: sumit utique ad legendum
aliquem Prophetarum, et in eo quaerens, quodammodo interrogat unde
ista festa in Ecclesia celebrantur, in qua se esse non videt.
Respondet ei servus patris propheta: Frater tuus venit, et occidit
pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. In extremis
enim terrae fuit frater tuus. Sed inde major exsultatio cantantium
Domino canticum novum, quia laus ejus ab extremis terrae (Isai.
XLII, 10); et propter eum qui absens erat, occisus est vir in
plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem (Id. LIII, 3);
quia quibus non est narratum de eo, viderunt; et qui non audierunt,
intellexerunt (Id. LII, 15).
Sed indignatur etiam nunc, et adhuc non vult introire. Cum ergo
plenitudo Gentium intraverit, egredietur opportuno tempore pater
ejus, ut et jam omnis Israel salvus fiat: cui ex parte caecitas facta
est velut absentia in agro, donec plenitudo filii minoris longe in
idololatria Gentium constituti redux ad manducandum vitulum intraret
(Rom. XI, 25). Erit enim quandoque aperta vocatio Judaeorum
in salutem Evangelii. Quam manifestationem vocationis, tanquam
egressum patris appellat ad rogandum majorem filium.
Deinde quae respondet idem major filius, duas quaestiones habent:
quomodo videlicet accipiatur ille populus nunquam mandatum Dei
praeteriisse; et quem dicat haedum quem nunquam accepit, ut cum amicis
suis epularetur. Sed de mandato non praetergresso facile illud
occurrit, neque de omni mandato dictum esse, sed de uno maxime
necessario, quo nullum Deum alium praeter unum Creatorem omnium
colere jussus est (Exod. XX, 3): neque iste filius in omnibus
Israelitis, sed in his intelligitur habere personam, qui nunquam ab
uno Deo ad simulacra conversi sunt. Quanquam enim tanquam in agro
positus iste filius terrena desideraret, ab uno tamen Deo ista
desiderabat bona, quamvis communia cum pecoribus. Unde in Psalmo ex
persona Synagogae, quod interpretatur Asaph, convenienter accipitur
dictum, Quasi pecus factus sum ad te, et ego semper tecum (Psal.
LXXII, 23). Quod etiam patris ipsius testimonio comprobatur,
cum dicit, Tu mecum es semper. Non enim quasi mentientem redarguit,
sed secum perseverantiam ejus approbans, ad perfructionem potioris
atque jucundioris exsultationis invitat.
Quis est ergo haedus quem nunquam accepit ad epulandum? Peccator
profecto haedi nomine significari solet. Sed absit ut Antichristum
intelligam. Non enim exitum invenio hujusce sententiae. Multum enim
absurdum est, eum cui dicitur, Tu mecum es semper, hoc a patre
optasse, ut Antichristo crederet. Neque omnino in eis Judaeorum,
qui Antichristo credituri sunt, istum filium fas est intelligi.
Quomodo autem epularetur ex illo haedo, si ipse esset Antichristus,
qui ei non crederet? Aut si hoc est epulari ex haedi occisione, quod
est de Antichristi perditione laetari, quomodo dicit filius quem
recepit pater hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filii Dei de
illius adversarii damnatione laetaturi sint? Nimirum ergo (quod in re
obscurissima sine praejudicio diligentioris inquisitionis dixerim)
ipsum Dominum sibi negatum ad epulandum conqueritur, dum eum
peccatorem putat. Cum enim haedus est illi genti, id est, cum eum
sabbati violatorem et profanatorem Legis existimat, jucundari epulis
ejus non meruit: ut quod ait, Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum
amicis meis epularer; tale sit ac si diceret, eum qui mihi haedus
videbatur, nunquam dedisti mihi ad epulandum, eo ipso mihi illum ipsum
non concedens, quo mihi haedus videbatur. Quod autem dicit, eum
amicis meis, aut ex persona principum cum plebe intelligitur, aut ex
persona populi Jerosolymitani cum caeteris populis Juda. Meretrices
autem cum quibus dissipasse substantiam suam filius junior accusatus
est, recte intelliguntur superstitiones, relicto uno connubio legitimo
verbi Dei, cum turba daemoniorum cupiditate turpissima fornicari.
Quid deinde sibi vult quod cum pater diceret, Tu mecum es semper,
quod jam tractatum est, addidit, Et omnia mea tua sunt? Qua in re
primo cavendum est ne intelligas ita dictum, omnia mea tua sunt, quasi
non sint et fratris, ut tanquam in terrena haereditate, patiaris
angustias, quomodo possint omnia esse majoris, si habet ibi etiam
junior partem suam. Sic enim a perfectis et perpurgatis, ac jam
immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula, et
omnia singulorum. Ut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil
cum angustia charitas tenet. Sed quomodo omnia? Num et Angelos,
ait aliquis, et Virtutes sublimes ac Potestates, atque universa
coelestia Dei ministeria Deus in possessionem tali filio subjecisse
putandus est? Si possessionem sic accipias, ut ejus possessor ipse
sit dominus; non utique omnia. Non enim domini erunt, sed consortes
potius Angelorum, de quibus dictum est, Erunt aequales Angelis Dei
(Matth. XXII, 30). Sin vero possessio sic intelligitur,
quomodo recte dicimus possidere animas veritatem; non invenio cur non
vere ac proprie accipere possimus omnia quae dicta sunt omnia. Non
enim illud ita loquimur, ut dominas veritatis dicamus animas, quam ab
eis dicimus possideri. Aut si nomine possessionis ad hunc sensum
impedimur, id quoque auferatur. Non enim ait pater, Omnia in
possessionem tibi dabo, sive, Omnia mea possides vel possidebis;
sed, Omnia mea tua sunt. Nec tamen ita sunt ejus, ut ipsius Dei.
Quod enim est in nostra pecunia, potest familiae nostrae vel alimentum
esse vel ornamentum, vel aliquid hujusmodi. Et certe cum ipsum patrem
recte ille posset suum dicere, non video quae ipsius recte sua vocare
non possit, diversis duntaxat modis. Cum enim beatitatem illam
obtinuerimus, nostra erunt ad videndum superiora, nostra erunt ad
convivendum aequalia, nostra erunt ad dominandum inferiora.
Congaudeat ergo securissimus major frater, quia junior frater mortuus
erat, et revixit; perierat, et inventus est.
|
|