|
In villico quem Dominus ejiciebat de villicatu, et laudavit eum quod
in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere.
Non enim aut Domino nostro fascienda est in aliquo fraus, ut de ipsa
fraude eleemosynas faciamus: aut eos a quibus recipi volumus in
tabernacula aeterna, tanquam debitores Dei et Domini nostri fas est
intelligi; eum justi et sancti significentur hoc loco, qui eos
introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena
bona communicaverint; de quibus etiam dicit, quod si quis alicui eorum
calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet
mercedem suam (Matth. X, 42): sed etiam e contrario ducuntur
istae similitudines, ut intelligamus, si laudari potuit ille a Domino
qui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo, qui
secundum ejus praeceptum illa opera faciunt; sicut etiam de judice
iniquitatis qui interpellabatur a vidua, comparationem duxit ad judicem
Deum, cui nulla ex parte judex iniquus conferendus est (Luc.
XVIII, 2-8). Quod autem de centum cadis olei, quinquaginta
scribi fecit a debitore; et de centum coris tritici, octoginta; ad
nihil aliud valere arbitror, nisi ut ea quae similiter atque in
Levitas Judaei, quisque operatur in Christi Ecclesiam , abundet
justitia ejus super Scribarum et Pharisaeorum (Matth. V, 20),
ut cum illi decimas darent, isti dimidias dent: sicut non de
fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zacchaeus (Luc. XIX,
8); aut certe duplicet decimam, ut duas decimas dando superet
impendia Judaeorum. Mammona vero iniquitatis ob hoc a Domino
appellata est ista pecunia, quam possidemus ad tempus, quia Mammona
divitiae interpretantur, nec sunt istae divitiae nisi iniquis, qui in
eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae: a justis vero cum
haec possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis divitiae
nisi coelestes et spirituales, quibus indigentiam suam spiritualiter
supplentes exclusa egestate miseriae, beatitudinis copia ditantur.
|
|